Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Adueniant animum reserantes teste figura,
  2. Quo semper uotum proditur indicio.
    XXXXI. ANTE CELLARIVM.
  1. Nulla penum laxat mentis pressura sinistrae:
  2. Effluit extensis quod spatiis latitat.
    XXXXII. ANTE COQVINAM.
  1. Non mihi diffusae dant prandia celsa coquinae,
  2. Nec plures uenter concutit artifices.
  3. Fercula pauca damus numerum uincentia cultu,
  4. Gloria nec mensae damna salutis habet.
  5. [*]( XXXVII. Carmina quae secuntur excepto CL. om. T EPI- GRAMMA IN BL V ORATOR̃ LV, ORATORVM EP 1 clam.. pnis EL\'PY, lnmpnis Lx nplactu B XXXVIIII. ORREVM L 2 dinicias B XXXX. 1 figura] littera 8 i. e. salne indicari uidetur XXXXI. 1 taxat coni. Schenkl 2 defluit E ertensia scripsi, expensis BELTV, eipendens b XXXXII. 8 fer-cula L 4 olera P dampna ELPV auet Bb )
    571
    XXXXIII. ANTE CANAVAM.
  1. Sobria cella, cadis uinum quae seruat onustis,
  2. Corpora confirmat gressibus acta suis.
  3. Infundant multis irarum pocula flammas,
  4. Mitescunt nostro bellica corda mero.