Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Suscipit oblatum, ueniam cui contulit Iesus.
  2. Post culpas animae sunt holocausta dei.
  3. Perge, puer, teneros superans bene conscius annos.
  4. Vectores meruit candida uita pios.
    XXXV. DE EO QVI GALLIS IPSO PRAESENTE OBLOCVTVS EST, CVM ESSET DETRACTOR VENETVS.
  1. Inludis Gallis, Veneti male tincta propago.
  2. Nil candoris habes: mens tibi quod genus est.