Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Ira pauor rabies patientia tempore in uno:
  2. Tot facies gestas pectoribus uacuis.
    XXXIIII. VERSVS SCRIPTI VGELLO, VBI FILIVM ARMENI ANGELI CHRISTO OFFERVNT, QVI PAENITENTIAM EGIT.
  1. Suscipit oblatum, ueniam cui contulit Iesus.
  2. Post culpas animae sunt holocausta dei.
  3. Perge, puer, teneros superans bene conscius annos.
  4. Vectores meruit candida uita pios.
    XXXV. DE EO QVI GALLIS IPSO PRAESENTE OBLOCVTVS EST, CVM ESSET DETRACTOR VENETVS.
  1. Inludis Gallis, Veneti male tincta propago.
  2. Nil candoris habes: mens tibi quod genus est.
  3. Despicis insontes, maculatae uernula terrae:
  4. Sed natos Rhodani nix probitatis habet.
    XXXVI. EPIGRAMMA IN SVBSCRIPTIONE.
  1. Quod tibi naturae dederit lex germen, amice,
  2. Hoc mihi fons tradat uiuificantis aquae.
  3. [*]( 8 rennuis BLTYb ardis J3, ardens PT, arces fort. 5 pacientia EL V 6 uacuas B XXXIIII. VERSOS SCRIBTOS B, VS SCRlfB L, VEBSVM SCRDPTVM E VGELLO B, VTELLO b, AGELLO ELTY OFFER L QVI om. L PENITENTIAM LTV 1 ihesus B, iñs L, Isus uel Eisus coni. Schottus 3 annoa] animos L 4 uiotores BPb meruit] inuit Pb candita uia (dita uia in ras. m. 2) L apios B XXXV. VERSVS DE Bb OBLQQVVTVS B VENTVS L, VENENIS T 2 abes B, habens b .8 diapicia B, deapicit T malaculatae B 4 rodani BEPT uis Pb XXXVL SVBSORIPTI ELTV, SVBSCRIPTIS P, SVBSCBIPTO Sirm.; subscriptionem intellegit candidatorum baptismi, qui nomina antequam baptisarentur scripto signare iubebantur; epigramma ad Paterii patrem directum uidetur, cf. p. 467, 7 1 german B 2 tradit b )
    570
    XXXVII. IN DOMO ANTE ORATORIVM.
  1. Commoda de damnis mercaris, gaudia planctu,