Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor,
  2. Qui pollet magnis paruula iuste fugat.
  3. Laudentur tereti quos pingis carmine, uates,
  4. Mascula rhetorico schemate lingua. tonet:
  5. [*]( n 9 cf. Mart. VIII 80, 2 III 5 cf. Carm. I 1, 51 )[*]( II. EPITAFIVM BLV ABVNDANTI LV; inscr. om. T 1 superstis B 2 soblimen L capit L 3 census] uirtus b 4 dotibus] cf. p. 130,13 5 sentet B 6 parce EPT 9 aerecundi renouabunt b III. FACTIS VERS (VERSIBVS E),ELV; inscr. om. T 3 tandem b fansto EL V 4 lecta Bb, leta m ELPTV 8 pollit B lureiuste (iure s. I. m. 2) T, iure coni. Schottus et Sirm., rite b 9 teriti Bb, terethi ET, terre et P quod P pinguis PV1 uatis BTb 10 masculi V1, mascul* (r eras.) L, maccta T, macula E rethorico ET stemmate libri defensum a Barthio Aduers. p. 901; em. Sirm. )
    558
  6. Ceu Paulus Christum docuit hominemque deumque,
  7. Quo praestat cunctis gaudeat eloquio.
  8. Attica per Graios ditentur dogmata sensus
  9. Et nostrum stupeat Graecia docta decus.
  10. Moralis strictis, narrentur physica certis,
  11. Historiam monstrans indicet historia,
  12. Comica per limam numerentur, fortia plausu:
  13. Conueniunt operi lucida dicta tuo.
  14. Non ualet haec alter: sed Faustum dicere summa
  15. Laudis erit semper, si bene nota loquor.
    IIII. [DE PLAVSTRO QVOD EPISCOPVS DONARAT.]
  1. Antistes summus, plaustrum, te, nobile, donat.
  2. Pandit iter magnis, omina dextra facit.