Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Consona diuersis finxisti carmina libris:
  2. Suscipiat gaudens littera quod tribuit.
  3. Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,
  4. Cum reddis si quid lecta dedere tibi.
  5. Depositum perdit mens recti nescia semper:
  6. Ad mores redeunt haec document probos,
  7. Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor,
  8. Qui pollet magnis paruula iuste fugat.
  9. Laudentur tereti quos pingis carmine, uates,
  10. Mascula rhetorico schemate lingua. tonet:
  11. [*]( n 9 cf. Mart. VIII 80, 2 III 5 cf. Carm. I 1, 51 )[*]( II. EPITAFIVM BLV ABVNDANTI LV; inscr. om. T 1 superstis B 2 soblimen L capit L 3 census] uirtus b 4 dotibus] cf. p. 130,13 5 sentet B 6 parce EPT 9 aerecundi renouabunt b III. FACTIS VERS (VERSIBVS E),ELV; inscr. om. T 3 tandem b fansto EL V 4 lecta Bb, leta m ELPTV 8 pollit B lureiuste (iure s. I. m. 2) T, iure coni. Schottus et Sirm., rite b 9 teriti Bb, terethi ET, terre et P quod P pinguis PV1 uatis BTb 10 masculi V1, mascul* (r eras.) L, maccta T, macula E rethorico ET stemmate libri defensum a Barthio Aduers. p. 901; em. Sirm. )
    558
  12. Ceu Paulus Christum docuit hominemque deumque,
  13. Quo praestat cunctis gaudeat eloquio.
  14. Attica per Graios ditentur dogmata sensus
  15. Et nostrum stupeat Graecia docta decus.
  16. Moralis strictis, narrentur physica certis,
  17. Historiam monstrans indicet historia,
  18. Comica per limam numerentur, fortia plausu:
  19. Conueniunt operi lucida dicta tuo.
  20. Non ualet haec alter: sed Faustum dicere summa
  21. Laudis erit semper, si bene nota loquor.