Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Consona diuersis finxisti carmina libris:
  2. Suscipiat gaudens littera quod tribuit.
  3. Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,
  4. Cum reddis si quid lecta dedere tibi.
  5. Depositum perdit mens recti nescia semper:
  6. Ad mores redeunt haec document probos,
  7. Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor,
  8. Qui pollet magnis paruula iuste fugat.
  9. Laudentur tereti quos pingis carmine, uates,
  10. Mascula rhetorico schemate lingua. tonet: