Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Eloquium certus naturae constitit index,
  2. Perfecti fontem quaerere qui sitiat.
  3. Libertas semper studiis reseratur honestis,
  4. Infabricata latet nobilitas tenebris.
  5. Captiuum uenis seruasset terra metallum,
  6. Ni daret inuentor quod uocat in medium.
  7. Scrutator fuluum concessit pallidus aurum:
  8. Qui polit ingenuum, sic facit esse suum.
  9. Hactenus Ionium perlustrans remige pauco,
  10. Ad portum cumbam flecte, Thalia, meam.