Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Mens cum proposito consociata fuit.
    CXXXXVIIII. DE FONTE BAPTISTERII SANCTI STEPHANI ET AQVA QVAE PER COLVMNAS VENIT.
  1. En sine nube pluit sub tectis imbre sereno
  2. Et caeli facies pura ministrat aquas.
  3. Proflua marmoribus decurrunt flumina sacris
  4. Atque iterum rorem parturit ecce lapis.
  5. Arida nam liquidos effundit pergula fontes,
  6. Et rursus natis unda superna uenit.,
  7. Sancta per aetherios emanat limpha recessus,
  8. Eustorgi uatis ducta ministerio.
  1. CL. [EXCVSATIO ENNODII DE LAVDIBVS.] Qui miratur officii terminos in amicorum me laudibus egressum recolat quam imperiosa est semper affectio nec parens propositi legibus uis amoris. et profecto si facti mei rationem quaerat, religionem uocat quod mentibatur excessum.