Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quae Bacchum madidis colui uenerata labellis,
  2. Turgida ructato permulcens numina musto,
  3. Concludor sicci bene conscia tegmine busti:
  4. Est tamen ad superos coniunx mihi nobilis, euoe,
  5. pocula quem numquam possint transire beata.
  6. Quem si fata uirum seruant, tibi uiuimus ambo.
    CXXXXVIII. EPITAPHIVM DOMNAE DALMATIAE.
  1. Funus obit, uirgo quotiens in busta refertur.
  2. Vnum iter est mortis criminis obsequium.
  3. Dalmatiae meritis uicta est natura rebelli$,
  4. Degeneri caelum nobilitate tenet.
  5. Hoc satis est mundum calcasse in corpore mundi,