Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Vxor Flasconis cupis dotata Falerni,
  2. Semper inexhausto pectus repleta Lyaeo,
  3. Quae Bacchum madidis colui uenerata labellis,
  4. Turgida ructato permulcens numina musto,
  5. Concludor sicci bene conscia tegmine busti:
  6. Est tamen ad superos coniunx mihi nobilis, euoe,
  7. pocula quem numquam possint transire beata.
  8. Quem si fata uirum seruant, tibi uiuimus ambo.