Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Languescit rigidi tecum substantia ferri,
  2. Soluitur atque chalybs more fluentis aquae.
  3. Emollit gladios inbellis dextra Boeti:
  4. Ensis erat dudum, credite, nunc colus est.
  5. In thyrsum migrat quod gestas, inprobe, pilum.
  6. In Venerem constans, linque Mauortis opem.