Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Obruit haec tumulos, uiuit post funera factis,
  2. Quae mortale nihil moribus inseruit.
  3. Euphemia tuos tellus conplectitur artus,
  4. Sed mens est niueis quam bene iuncta choris!
  5. Occidit exitium: sors tunc durissima seruit,
  6. Cum superat fatum nescia uita mali.
  7. Haec thalamis fecunda fuit, uiduata pudoris
  8. Exemplis natam fecit amare deum.