Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Ille fuit rigidi semper seruator honesti,
  2. Terribilis culpis supplicibusque pius,
  3. Quem numquam flexit uitium, miseratio semper,
  4. Iudicium facie certus ubique dedit.
  5. Crimina corripuit uultu, conpuncta refouit,
  6. Conscia secreti detulit ora tui
  7. Hunc utero genetrix caelestem fudit in aulam,
  8. Vbera subducens tradidit uberibus.
  9. Cana uenerandum stupuerunt saeoula uatem:
  10. Moribus ante fuit quod gerit officio.