Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. In statione uolans pedibus constanter adactis.
  2. [*](CXXVHI. 4 cf. Verg. Aen. VII 26 )[*]( CXXVII*. 2 stirpee scripsi, stirpem libri nisi quod styrpem B exh; cf. c. II 59,2 CXXVIP. ALITER om. et cum praecedentibus uersibus con- iungunt LV 1 HIC MVLVS pro titulo exarauit B (m. rec. F), om. b cxxvm. VERSVS DE BLVb 1 populus Bb, polus LMUY 8 madefacta Sirm. aspergine B2LVb crines (e in ras.) B 4 cyntia B 5 rescendens Bb, resplendens uel escendens proposuit Schottus ditoripserat B1V 7 torrida (alt. r in ras.) B constringens b 8 ponere fort. 9 amenati B\'L V 10 cornipidem B* ut vid. 11 uincet B 12 immotus coni. Schottus curret Bb )
    601
    CXXVIIII. IN BASTERNA VXORIS BASSI VIOLAE.
  1. Quam uaga constantem retinent haec tecta decorem!
  2. Mittitur a domina quicquid habent pretii.
  3. Nam rutilat fuluum Violae de luce metallum:
  4. Possessor radios spargit ubique suos.
    CXXX. EPITAPHIVM EVPHEMIAE.
  1. Obruit haec tumulos, uiuit post funera factis,
  2. Quae mortale nihil moribus inseruit.
  3. Euphemia tuos tellus conplectitur artus,
  4. Sed mens est niueis quam bene iuncta choris!
  5. Occidit exitium: sors tunc durissima seruit,