Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Si tibi sunt sensus, prospice ne uenias.
    CXXII. ALITER.
  1. Cur te Virgilium mentiris, pessime, nostrum?
  2. Non potes esse Maro, sed potes esse moro.
  3. [*]( 11 Mellisa scripsi, melleaa LMUV, mellosa Bb; dicta Melissa coni. Schottus 12 propriis] FINIT SOL∗∗∗EGER add. B, exp. m. rec. et in mg. adscr. Ich weiss nit was CXVIII. wer. om. B, Df INCOGNITVM inscr. B (m. rec.) b 1 maronis V in ras. CXYIIIL 1 fautuo (uo ex eo corr.) L tam om. LMUV humullo B* CXX. 1 raptiao coni. Barthius \' stemate LV oates Sirm. 2 ducitur coni. Barthius tamen. L CXXL 2 ueneas coni. Barthius, aocitent coni. Schottus; falso cum sensus sit: noli aenire alieno nomine nocatns CXXII. 2 moro] baro coni. Barthius ; μωρός at esse potes proposuit Schottus )
    599
    CXXIII. IN CVBICVLVM SVPER CODICES IN ORDINE POSITOS.
  1. Iste callis est, supernam qui parat potentiam,
  2. Lux pudoris, esca mentis, fax medela claritas.
  3. Mundi faece qui fucantur hunc tenere nesciunt.
  4. Liber extat, hoc quicumque colla loro uinxerit.
  5. Sanguinis uenam nitentis comit iste sarculus.
    CXXIIII. ADVERSVS CLAVDIANVM DE MVLABVS.
  1. Hic uolucrem Rhodani torrentis respice natam
  2. Sermonum frenis subdere colla tuis.
  3. Iussa uolat uerbis et uerbis iussa quiescit,
  4. Cuius captiuum est auribus arbitrium.
  5. Vincula sentiret, ni uocis stricta lupatis