Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Pontificis summi studio constructa renidet,
  2. Laurenti proprium possidet ista diem.
  3. Splendida per census consurgunt tecta ruinam,
  4. Occasum nescit quod uenit a domino.
  5. Vix caries senium comitata hoc deterit umquam,
  6. Gloria factoris quod bene condiderit.
  7. Fabula de magnis numquam tacitura reseruat,
  8. Quod uincens aenum nomen ad astra ferat
    XIII.
  1. Ille fuit rigidi semper seruator honesti,
  2. Terribilis culpis supplicibusque pius,
  3. Quem numquam flexit uitium, miseratio semper,
  4. Iudicium facie certus ubique dedit.