Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Sanguine mente opibus facie uirtute pudore,
  2. Optatur qualis femina, sola fui.
  3. Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,
  4. Exornans casta prole pudicitiam:
  5. Quae uictrix fortem tenui per blanda maritum,
  6. Melie meo uertens iura, Seuere, tua.
  7. Quos genui, celsa coniunctos stirpe reliqui.
  8. Quod uotum est sanctis, coniuge praemorior.
  9. Nil mihi decessit, maneo post busta superstes:
  10. Felices numquam mors nocitura petit.
  11. [*](CXIIII. VERSVS DE Bl ARATORES B& 2 nobilitate MUb CXV. 1 auri] aliter auri (aliter uncinauit eorr.) B uaptulat argenti atque auri coni. Schottus CXVI. 2 contempnst B1LUV pulchra LV CXVII EFYTAFIVM BLY DO|MNE ex DΟ̃|NE L m. 2, DOMINAE B b MELESAE B, МELLESAE V, L MEL- LESE L 1 languini B 2 qtalee B1 3 tantum] taotum B 6 iure L, an dura? 7 quod Bb styrpe L 8 coniugi L1 9 sup∗∗stes (re? eras.) L 10 felioem LMUV )
    598
  12. Et nomen dulce est, de factis Mellisa dicor.
  13. Moribus hoc fluxit iure datum propriis.