Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Sanguine mente opibus facie uirtute pudore,
  2. Optatur qualis femina, sola fui.
  3. Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,
  4. Exornans casta prole pudicitiam:
  5. Quae uictrix fortem tenui per blanda maritum,
  6. Melie meo uertens iura, Seuere, tua.
  7. Quos genui, celsa coniunctos stirpe reliqui.
  8. Quod uotum est sanctis, coniuge praemorior.
  9. Nil mihi decessit, maneo post busta superstes:
  10. Felices numquam mors nocitura petit.