Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Gaudia cum fletu miscet auara suo. I
    CXVI. ALITER.
  1. Dentibus argenti fuluum concluditur aurum:
  2. Contemnat nullus uerbera pulcra pati.
    CXVII. EPITAPHIVM DOMNAE MELLISAE INLVSTRIS FEMINAE.
  1. Sanguine mente opibus facie uirtute pudore,
  2. Optatur qualis femina, sola fui.
  3. Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,
  4. Exornans casta prole pudicitiam:
  5. Quae uictrix fortem tenui per blanda maritum,
  6. Melie meo uertens iura, Seuere, tua.
  7. Quos genui, celsa coniunctos stirpe reliqui.