Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Aetas constantem gressibus esse facit.
  2. [*]( 17 bisperidam B* 18 das scripsi, dant libri, dans Sirm. 19 subulem B, sobolem LMUY 20 tuum L 21 facee Bb piaetas L 22 obire scripsi, abire libri famis B1 CXII. ET LVXVRIOSO LMUV, FILVXORIOSO B 1 pereffoso L, per effuso Bb fluuidum B corr. molumine uulnorom L 2 geres Bb 3 amicus Bb, amictas coni. Schottus 4 oculi fort. 6 circumfers ud circumferr B, circumfert b, circumfer MU 7 mifites LV, mifidem in infitem corr. B, in uitem b 9 coaliscere B\', caleecere Cheltenh., recalescere fort. CXIII. SVO] SVO DOMNI Bb; SVI DOMNI fort. 1 filixior L, flexior Sirm. 2 sastenet Bl 3 grandeuus LV 4 aestas Bl gręssibus B )
    597
    CXIIII. DE FLAGELLO INFANTIS ARATORIS.
  1. Quae capiunt mundum iunxit mens docta flagello,
  2. Exornans censu nobilitante plagas.
    CXV. ALITER.
  1. Argenti atque auri uapulat quicumque metallis,
  2. Gaudia cum fletu miscet auara suo. I
    CXVI. ALITER.
  1. Dentibus argenti fuluum concluditur aurum:
  2. Contemnat nullus uerbera pulcra pati.
    CXVII. EPITAPHIVM DOMNAE MELLISAE INLVSTRIS FEMINAE.
  1. Sanguine mente opibus facie uirtute pudore,
  2. Optatur qualis femina, sola fui.
  3. Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,
  4. Exornans casta prole pudicitiam:
  5. Quae uictrix fortem tenui per blanda maritum,
  6. Melie meo uertens iura, Seuere, tua.