Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Hic clipeus scutum est: procul hinc, Bellona, recede.
  2. Quod meritis constat, proelia nulla grauant.
  3. Conditor hic muros solidat, munimina factor.
  4. Nil metuat quisquis huc properat metuens.
    CXI. DE HORTO REGIS.
  1. Dextera bellipotens uulgatis plena triumphis,
  2. Qua cecidit quicquid fugit ab obsequio,
  3. Disperso celsam solidas quae sanguine famam,
  4. Cui peperit laudem mitis et arma tenens,