Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Pontificis castrum spes est fidissima uitae.
  2. Cui tutor sanctus, quae nocitura petant?
  3. Hic clipeus scutum est: procul hinc, Bellona, recede.
  4. Quod meritis constat, proelia nulla grauant.
  5. Conditor hic muros solidat, munimina factor.
  6. Nil metuat quisquis huc properat metuens.