Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. (Antiquum) ecce nitet templum, quod sorduit ante,
  2. Cui faciem ueterem lux noua conposuit.-
  3. Perdidit antiquum quis religione sacellum,
  4. Numinibus pulsis quod bene numen habet?
  5. Di, quibus hoc patuit, possessas linquite sedes.
  6. Quod fecit Victor, uictor ubique tenet.
  7. Addidit ad cultum merito successor et actis,
  8. Qui morum nomen hinc, Honorate, geris.
  9. Nubila uiperei qui gestat corda ueneni,
  10. Non datur ut faciat culmina pulcra deo.