Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Scindit urguens foedus omne fraude uiuax perpeti,
  2. Aegre portans quicquid ordo flagitat serenior.
  3. [*]( I 7 opes coni. Schottus 8 aetigit B retora libri 9 cat!. lnia et B febae B, phebe EPb, phobe L CV. EPIGRAMMA IN BELVb NATALE BL INFANTI Bb ARATORI B EX TEMPR L, YI TEMPORE Bb 1 coles B pulcer BP 2 quod si b, quis (si om.) B coleret B, colores LlP numquam ELPV CVI. 2 turbia L 3 constitit (pr. it corr.) L, contigit Sirm. 4 scancte B CVIL 1 succo P, fosco E 3 iudicib. Vx, iudiciis L cristi B 5 urgens ELPVb foed L, fedum E uixuax L, minax b 6 quidquid V senior Ll )[*]( VI )[*]( 38 )
    594
  4. Linque, quaeso amice, mores plebe dignos ultima,
  5. Sanguinis callem secutus serua quod depectus es.
  6. ENNODIVS AGNELLO.

    Ante imperium diligentiae uestrae ualitudinem suam iniuncta tenuerunt. nam ne cui haec darentur uel legenda uel transcribenda praemonitus, obuias poscentibus manus opposui: nunc uictus tui caritate transmisi. facies meum pudorem in statione esse, si relegas, in profligatione maxima, si ranscribas.

    CVIII.
  1. Vincula soluit amor, quae quondam nexuit alter:
  2. Non nisi per legem cedit lex prisca sequentem.