Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Inliciant oculos nobiliore dolo:
  2. Fallat opus tamen arte, regat natura figuras,
  3. Viscera dum lapidum fingit imaginibus:
  4. Candorem roseo perfundat doctor ab ore,
  5. Depingat sparsis congrua membra notis.
  6. Aurum culmen ebur tabulas laquearia gemmas
  7. Non datur humanis plus rutilare bonis.
  8. In pretio crustis fors et sine lege iocatur.
  9. Moribus ut constes, crede, laboris erit.
    XI. [IN BASILICA APOSTOLORVM NOVARIAE.]
  1. (Antiquum) ecce nitet templum, quod sorduit ante,
  2. Cui faciem ueterem lux noua conposuit.-
  3. Perdidit antiquum quis religione sacellum,