Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Aedibus ad genium duo sunt concessa per aeuum,
  2. Si niteant crustis aut domini merito.
  3. [*]( 6 cum scripsi, quam libri munere coni. Schottus syxtus B, i T, christus EPb consecret Pb VIIII. 1\'1\'EM] ITEM IN ALIO LOCO FACTOS BELTV SCOS T 2 si-si] sicsic P2Т2b 8 deum B a. I. si] sic MP\'Tb 4 innocuis sic dent dispendia cultum T in ras. si dent] fide at E 5 acta EDiT 6 tu fort. uice P, uite EMT, uitae b 8 sine status coni. Schottus uetusti B, uetusta rell. 9 misere// B auxerunt fort. 11 pauore T 12 predicis BEP n*icU 13 necessaria B X. SCRIPTI VERSVS IN DOMO MEDIOLANI V 2 si niteneant L cristis Bl )
    561
  4. Herbida pasturam simulantia saxa.uirentem
  5. Inliciant oculos nobiliore dolo:
  6. Fallat opus tamen arte, regat natura figuras,
  7. Viscera dum lapidum fingit imaginibus:
  8. Candorem roseo perfundat doctor ab ore,
  9. Depingat sparsis congrua membra notis.
  10. Aurum culmen ebur tabulas laquearia gemmas
  11. Non datur humanis plus rutilare bonis.
  12. In pretio crustis fors et sine lege iocatur.
  13. Moribus ut constes, crede, laboris erit.