Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
  2. Alterius contenta parum de sanguine mens est,
  3. 70 Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
  4. Commemorat: quanta tituli tunc laude superstant, \'
  5. Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
  6. Parturit insignem per saecula longa triumphum I
  7. Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat
  8. 75 Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
  9. Laudibus ad caelum portat: decus illa profecto
  10. Adtulit huic facies, quae multis causa pericli
  11. Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
  12. Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
  13. [*](58 Verg. Aen. III60 64 cf. Verg. G. III163 66 Verg, Aen. 1296 )[*]( 54 sedes B inempte BEP, imemptae L, inepte T 55 libe.ra a? eras.) L 57 tnmnlto B 60 eomminns BEL Y 61 uicit Pb 63 tegris B fetam B nifsten ELTY, faten B 64 catulus B 65 saenit Pb mandit Schottus, mandet B, mandat ELPTYb 66 animus V2, animi Pb 70 atemmata Pb, atimmata BELTV 74 Apulcro EPT 75 pulcrior EPT fngnram B 78 pnlerum B 79 sommo L1, sumo T olimpi BELTY )
    536
  14. 80 Sicubi contingant uel formae commoda sanctis
  15. Mentibus adcrescant, bello se uincere certant
  16. Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
  17. Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
  18. Haec cum multiplici populus narraret ab ore,