Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Murmuris et soliti, conplentem principis aures
  2. Pondere uoce sono sensu probitate pudore.
  3. Tu famulum, tu, sancte, mone: da soluere grates,
  4. Quas debere iuuat. sanctum conplectimur omnes
  5. Ecce diem, uoluit quo se iubar indere terris
  6. Promptius et radiis animas animare propinquis.
  7. Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi.
  8. Cernis adorantem pauidos summittere uultus
  9. Vatis in obsequium? natalis tempora sentit
  10. Festa nec amissis contemnit tristis alumnis.
  11. Iste dies cunctis uitae cunctisque salutis
  12. Causa fuit, ueteris dissoluens uincula noxae.
  13. Christus in hoc tribuit decus et tutamen in aruis
  14. Ausoniis, parili populos qui mente gubernet
  15. Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
  16. Pollicitus simili regem probitate parauit:
  17. Dexter ut ipse deus solio dat iura corusco.\'