Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Adridens labiis quae facit unda sitim.
  2. Ah quotiens hederis redimitus tempora duxi,.
  3. Aonium mulcens carmine concilium !.
  4. At nunc per siluas, inter spelaea ferarum,.
  5. Agrestem certus ducere militiam,
  6. 45 Grandia per ualidos commendo semina sulcos,
  7. Vt germen uitae destituant loiia._
  8. Lactea ne mentem denudent uerba solutam,
  9. Et dictis mollis dicar et ingenio:,.
  10. Non mihi per campos discurrat lingua patentes,.
  11. 50 Mascula nec lituis diota feram grauibus:,.
  12. Ne mea grandisono flammentur corda coturno
  13. Et tumidus scriptis moribus esse pater.
  14. Qui mihi tunc portus ? famam petit undique lector.\'
  15. Sed stabilis pudor est, si taceam, proprius.
  16. 55 Tu caelum teneas, me terris linque quietum,
  17. Qui solum noui, quod bene nil didici.