Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Tunc et Hyperboreas dum frangit lampade crustas,
  2. Epotis Tanais siccus abibat aquis.
  3. Crystallum fluxit, sed cursus fluminis arsit:
  4. Quod lapides soluit, nexuit Eridanum.
  5. Sic ego rhetoricum temptans transcurrere callem,
  6. Adgredior currus solis et imperium.
  7. Nescio quid uariis inpendam sideris oris,
  8. Nescio quid teneam: cuncta calor superat.
  9. Curia te pollens teretem formauit ad unguem
  10. Et patribus iussit lumina ferre suis.
  11. Tu Phoebum reddis: fumat tibi uictima pinguis,
  12. Pro qua cessissent fulmine caelicolae.
  13. At mihi uix illud transmittunt pauperes horti
  14. Rubra quod acceptum testa refutat holus.
  15. Sum, fateor, cuius destillent uerba relatu,
  16. Quae maciem monstrent pauperis ingenii.
  17. Carmina nulla cano, nec me modulante Camenas
  18. Mansurum dabitur pollicis ore sophos.
  19. Quicquid Apollineo loquebamur pectine, cessi
  20. Oblitus linguae, quam mihi fila dabant.