Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Sectatur matrem, quae caelo purior ipso est
  2. Femina, quam scimus mulierem uincere mente.
  3. Hic domuit puerum, mores sortitus auorum:
  4. Quod pudet, heu longo nobis nescitus in aeuo est.
  5. Huius ad abstrusas ueniat mea lampada fibras:
  6. Suspiret cupiat discurrat ferueat oret."
  7. Haec ait: et subolem fotu conplexa benigno
  8. Mollia mellitis artauit ad oscula labris.