Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Erigitur genio tellus tumefacta marito,
  2. Turgida lasciuis silua uiret spoliis.
  3. Lactans cespitibus in nodum truditur herba,
  4. Vitea gemmatos brachia dant digitos.
  5. In rerum uultu lex iungit pronuba taedas:
  6. Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
  7. Ergo pari uoto lux caelum flumina Nereus
  8. Montes prata ferae gaudia concipiunt.
  9. De te quod uernat sortitur, Maxime, mundus,
  10. Et naturalem dos tua comit opem,
  11. cui sanguis census genius mens uota superstant,
  12. Musarum primo fulta supercilio.
  13. [*]( 24 cori B 25 phebus BE, phoeMbas (ti? eras.) L fortio B 26 maroia ELPVb )[*]( IIII. EPITHOLAMIVM B, EPITALAMIVM LV 2 telamis B orpe Bl sedit libri, em. Sirm. 4 una] aerna cod. Urbin. 61 s. XIIIl, recte fort. 5 coalicunt B unda P1b 8 tmrgida em. Schenkl, torrida libri foliis coni. Schottus10 gemmatus L digitus B 11 cultu Sirm. inn«git B tedas BLV 12 sponai coni. Schenkl 14 fere L concapiunt L 15 de te] dee L 17 sensus Pb - • suprestant B )
    513
  14. Saecula te fidei monumentum nostra dederunt,
  15. Corporis et cordis uirginitate parem.
  16. Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
  17. Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.