Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
  2. Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.
  3. Huic niueis consors adridet flamma labellis,
  4. Alba uerecundas spargit in ora notas.
  5. Adsit, oro, fons loquelae mente uoce pectine
  6. Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia.
  7. Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus.
  8. Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
  9. Orbe captiuo Venus alma fusis
  10. Dotibus florum per amoena ludens,
  11. Dum facit uernum pretio et micantis
  12. Sidere formae,
  13. Spreuit aurati decus omne pepli,
  14. Aduenae pompam noluit metalli:
  15. Ditior cultu stetit effugato
  16. Sparsa capillos:
  17. Nobilis si quod bibit arte uirus
  18. Lana, mentito potior colore:
  19. Sic et algentis pelagi lapillos
  20. 40 Nuda superstat.