Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. De te quod uernat sortitur, Maxime, mundus,
  2. Et naturalem dos tua comit opem,
  3. cui sanguis census genius mens uota superstant,
  4. Musarum primo fulta supercilio.
  5. [*]( 24 cori B 25 phebus BE, phoeMbas (ti? eras.) L fortio B 26 maroia ELPVb )[*]( IIII. EPITHOLAMIVM B, EPITALAMIVM LV 2 telamis B orpe Bl sedit libri, em. Sirm. 4 una] aerna cod. Urbin. 61 s. XIIIl, recte fort. 5 coalicunt B unda P1b 8 tmrgida em. Schenkl, torrida libri foliis coni. Schottus10 gemmatus L digitus B 11 cultu Sirm. inn«git B tedas BLV 12 sponai coni. Schenkl 14 fere L concapiunt L 15 de te] dee L 17 sensus Pb - • suprestant B )
    513
  6. Saecula te fidei monumentum nostra dederunt,
  7. Corporis et cordis uirginitate parem.
  8. Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
  9. Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.
  10. Huic niueis consors adridet flamma labellis,
  11. Alba uerecundas spargit in ora notas.
  12. Adsit, oro, fons loquelae mente uoce pectine
  13. Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia.
  14. Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus.
  15. Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
  16. Orbe captiuo Venus alma fusis
  17. Dotibus florum per amoena ludens,
  18. Dum facit uernum pretio et micantis
  19. Sidere formae,
  20. Spreuit aurati decus omne pepli,
  21. Aduenae pompam noluit metalli: