Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. A te, tremende, sumimus
  2. Ceu nostra quae remuneras.
  3. Tu mitte sanctum poscere,
  4. Quod ipse nobis conferas.
  5. [*](9 dat scripsi, dic Bb 13 cf. hymn. XIIII9 16 uerente coni. Schottus 17 distitit scripsi, destitit Bb 18 f itadficet B corr. m. rec. 20 perdet B 23 medella B\' 24 riset B corr. m. rec. )
    556
EPIGRAMMATA.
    I. EPITAPHIVM HOMINIS BONI.
  1. Gente bonus, probitate nitens et nominis auctor
  2. Sic iacet angusto, dic dolor, in tumulo?
  3. Spes domus inmensae modico contecta sepulcro est,
  4. Artantur paruis culmina cespitibus.
  5. Quid decus in pueris, quid praestant limina uitae?
  6. Non expectatis mors uenit ordinibus.