Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Confessor ille distitit.
  2. Dispersa mors quos adficit
  3. Ad uota mortis euolant.
  4. Nil lenta perdit coctio:
  5. Intrat latenter abdita.
  6. Vitale funus maeror est,
  7. Velox medela transitus.
  8. Risit furorem principis
  9. Fide manente cursitans:
  10. Fixus per orbem ducitur,
  11. Qua sol coruscat acrior,
  12. Negans bibendi copiam.
  13. A te, tremende, sumimus
  14. Ceu nostra quae remuneras.
  15. Tu mitte sanctum poscere,
  16. Quod ipse nobis conferas.