Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quibus coronam nexuit.
  2. Conpulsus ad antistitem
  3. Votum repugnans induit,
  4. Quod sancta conpleuit fides.
    XXI. HVMNVS S. DIONVSI.
  1. Dionysio Christus dedit -
  2. Quot bella, tot uictorias.
  3. Exul piorum ciuis est,
  4. Vrbis supernae particeps.
  5. Constantius uatem loco
  6. Quondam tyrannus expulit.
  7. Non cessit iste turbido,
  8. Creuit periculis fides.