Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. De plebe lusit daemonum,
  2. Iussit fauillis surgere:
  3. Vixere tactu funera.
  4. Flagella passus est libens,
  5. Quibus coronam nexuit.
  6. Conpulsus ad antistitem
  7. Votum repugnans induit,
  8. Quod sancta conpleuit fides.
    XXI. HVMNVS S. DIONVSI.
  1. Dionysio Christus dedit -
  2. Quot bella, tot uictorias.
  3. Exul piorum ciuis est,
  4. Vrbis supernae particeps.