Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quam iusta commutatio!
  2. Astrum rependit indigens
  3. Et regna mendicus parat.
  4. Mox sacra uitae contigit,
  5. De plebe lusit daemonum,
  6. Iussit fauillis surgere:
  7. Vixere tactu funera.
  8. Flagella passus est libens,
  9. Quibus coronam nexuit.
  10. Conpulsus ad antistitem
  11. Votum repugnans induit,
  12. Quod sancta conpleuit fides.