Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Fetibus orbatae ferrent tibi munera tigres,
  2. Quae dolor et feritas sure pauente daret.
  3. Te pene demessum ceu florem dextera fati
  4. Dum lacerat, Christus perculit exitium.
  5. Reddita se melius nunc uincit uita beati;
  6. Actibus adseritur quod uenit a superis.
  7. His. fretus non legatos neque uerba precantum
  8. Callida fucatis artibus elicui.
  9. Ipse ego, mendicae transmittens uerba Thaliae,
  10. Donum more dei te precor ut tribuas.
  11. Hortulus exigua sociatus parte retardat
  12. Spem solidam, fieri ne merear dominus.
  13. Hanc mihi largiri non spernas, lumen honorum:
  14. Sic uoti compos saecula nostra colas,
  15. Sic te regnantis sublimet celsa potestas,
  16. Sic currant meritis aurea facta tuis.
  17. Amphion Dirceus tetigit quod pectine uixit:
  18. Nulla mori rerum tunc animata potest.
  19. Commoda de Musis numquam fluxere tot annis,
  20. Affectu pretii quas mihi concilia.,