Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Hoc est salus, quod uincimur.
  2. Cum sola uirgo degeret,
  3. Concepit aure filium,
  4. Stupente factum corpore:
  5. Turgescit aluus spiritu.
  6. Quod lingua iecit semen est,
  7. In carne Verbum stringitur.
  8. De matre cunctus noster est,
  9. De patre nil distans deus:
  10. Vtrisque. partus integer,
  11. Qui gignit et quae percipit.
  12. Nil maior ille seruulis,