Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Det partus ornet exigat:
  2. Quod clausa porta, quod patens
  3. Exposcit, ipsa suggerat.
  4. Sint uerba ceu miraculum,
  5. Quid, mens, requiras ordinem?
  6. Natura totum perdidit:
  7. Hoc est salus, quod uincimur.
  8. Cum sola uirgo degeret,
  9. Concepit aure filium,
  10. Stupente factum corpore:
  11. Turgescit aluus spiritu.
  12. Quod lingua iecit semen est,
  13. In carne Verbum stringitur.
  14. De matre cunctus noster est,
  15. De patre nil distans deus:
  16. Vtrisque. partus integer,
  17. Qui gignit et quae percipit.
  18. Nil maior ille seruulis,
  19. Sed nec minor creante fit.
  20. Fons dicta clausus accipit,