Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Turgescit aluus spiritu.
  2. Quod lingua iecit semen est,
  3. In carne Verbum stringitur.
  4. De matre cunctus noster est,
  5. De patre nil distans deus:
  6. Vtrisque. partus integer,
  7. Qui gignit et quae percipit.
  8. Nil maior ille seruulis,
  9. Sed nec minor creante fit.
  10. Fons dicta clausus accipit,
  11. Fons membra clausus egerit:
  12. Nec rima cessit arctior,