Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Vt uirginem fetam loquar,
  2. Quid laude dignum Mariae?
  3. Det partus ornet exigat:
  4. Quod clausa porta, quod patens
  5. Exposcit, ipsa suggerat.
  6. Sint uerba ceu miraculum,
  7. Quid, mens, requiras ordinem?
  8. Natura totum perdidit:
  9. Hoc est salus, quod uincimur.
  10. Cum sola uirgo degeret,
  11. Concepit aure filium,
  12. Stupente factum corpore:
  13. Turgescit aluus spiritu.
  14. Quod lingua iecit semen est,
  15. In carne Verbum stringitur.
  16. De matre cunctus noster est,
  17. De patre nil distans deus:
  18. Vtrisque. partus integer,
  19. Qui gignit et quae percipit.
  20. Nil maior ille seruulis,