Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nec iura sexus fractaque mens ei,
  2. Quae corde Christum conciperet semel.
  3. Soluunt caducis pectora uinculis
  4. Quibus repostus mentibus est deus.
  5. Tormenta torsit fortia corpore:
  6. Lassante poena creuit amor crucis.
  7. Si scire posses uincere martyram,
  8. Vesane tortor, parcere disceres.
  9. 16 Flammas flagellum carnifices rotas
  10. Cui crux sequenda est non metuit nimis.
  11. [*]( XVII 10 cf. Verge Aen. I 26 )[*](.27 redimit Bb 28 reaixit Bb 29 pastores Bb32 tropheiB B)[*]( XVIL. HYMNYS SANCTAE EVPHEMIAE DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 2 triamphns B1 3 mollis B1 T mensei B, menseb 8 coociperit B*, conoipiet fort. 10 repositus b 18 posses Sirm., possis B martiram B 16 metnet B; em. in. rec. minas coni. Schottus )
    550
  12. Hanc cum caminis igne crepantibus
  13. Iussisse fertur praecipitem dari
  14. Priscus, ueneni fonte nocentior,
  15. (Nam sic feralem tempore sordido
  16. Dixere sanctae uirginis arbitrum),
  17. Huius ministri dum cuperent nimis
  18. Fornacis escae tradere martyram,
  19. Lux tunc Olympi luce serenior
  20. Opus remouit saeua uolentium,
  21. Cum uoce monstrant qui gladium simul: