Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Sed ut iacentes erigat,
  2. Dignatus esse quod sumus,
  3. Redemit ipse ius suum.
  4. Ouem reuexit perditam
  5. Pastoris ad custodiam.
  6. Leuate portas, angeli:
  7. Intrat tremendus arbiter,
  8. Maior tropaeis hostium.
    XVII. HVMNVS S. EVPHEMIAE.
  1. Quae lingua possit, quis ualeat stilus
  2. Tantae triumphos uirginis eloqui P
  3. Nono, mente molles, discite, masculi:
  4. Exempla praestat, sumite desides,
  5. Puella fortis cum superat uiros.
  6. Virtus teneri nescia semper est,
  7. Nec iura sexus fractaque mens ei,
  8. Quae corde Christum conciperet semel.
  9. Soluunt caducis pectora uinculis
  10. Quibus repostus mentibus est deus.
  11. Tormenta torsit fortia corpore:
  12. Lassante poena creuit amor crucis.