Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Lugenda risit numina,
  2. Instante mox periculo
  3. Fugit pericla funere:
  4. Paruas loquendi schemate
  5. Moras remisit ictibus,
  6. Acciuit enses laetior,
  7. Currente leto plus celer. \'.
  8. Proconsul esse saeuior
  9. Nequiuit ille Maximus,
  10. Dum quod minatur munus est,
  11. Nec tardat ira lenior
  12. Christum uolentes uisere.