Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Hostis procul sit callidus:
  2. Quod laedit, illud dormiat.
  3. Qui dente saeuo mandere
  4. Certat cubantes lectulis,
  5. Hic membra uinctus lugeat
  6. Pulsare sese quos foues.
  7. Madente carne spiritus
  8. Non enecetur naufragus.
  9. Ornet cubile castitas,
  10. Quae prima uirtutum micat:
  11. Viuat fides in pectore,
  12. Quae luce uernat perpeti.