Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna,
  2. Vestitus tenui tegmine nudus eram.
  3. .cum fugit ex oculis constanti tempore tempus,
  4. Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem,\'.
  5. Optanti brumam de uoto contigit horror
  6. Quaesitusque calor nil dedit indicii.
  7. Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,
  8. In foribus blandas, cetera difficiles.