Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Celsior astrigerum Titan conscenderat axem,
  2. Lampade cum plena totus in orbe paret.
  3. Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro,
  4. Cum segetem messor falce domat propriam.
  5. Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat,
  6. Iussus in excursum Gallica lustra sequi,
  7. Torrida non timui quae uincunt arua Syenen.
  8. Puluis flamma sitis dos fuit obsequio.
  9. Quid iubar et ualidos renouas mihi, Musa, uapores?
  10. Plus erit algentes me superasse uias.
  11. Quicquid plana calent, quicquid sublimia rigent
  12. Frigoribus, passum dic sine lege peli.
  13. Bellum naturae quod discors fecerat annus,
  14. Aestatem atque hiemem detulit una dies.
  15. [*]( 1 cf. Verg. Aft. VIII 97, Yaler. Fl. II 444, Alcim. Auit. III 1 2 cf. Ouid. Fast. I 494 quicquid in orbe patet-)[*]( Cum T plurima cormina omittat, E(acoriulensem d III 22 saec, XIII.) et fnter recentiores hic illic M(agliabecchianam t 6, 29 saec XV) adhibui. 1 ave L 2 paret] patet MPh 3 ardonti∗ B, ardentis ELAf orbebat L lnmim M 4 sagitem B donat L 5 anelat BM 6 excursus V, occur- sum .. lustra] lingta B 7 siesnem M, ueneni Fb 9 ualidus B 11 frigent coni. Schottus 14 aestatom (alt. e corr.)B, sastatim V )
    508
  16. Indutum nebulis canas superare pruinas
  17. Edocuit uates feruidus imperio.
  18. Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna,
  19. Vestitus tenui tegmine nudus eram.
  20. .cum fugit ex oculis constanti tempore tempus,
  21. Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem,\'.